Liber Leviticus*

Caput 1: Versus 6

Detractaque,etc.ORIG., ibid.Sacerdos pellem detrahit, etc., usque ad terrena coelestibus et divinis humana sociavit.IDIntestina cum pedibus jubet aqua dilui, in significationem baptismi. Intestina lavat, qui conscientiam purgat; pedes abluit, qui consummationem suscipit sacramenti.Qui enim mundus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totusJoan. 15.: nec quisquam potest habere partem cum Jesu, nisi laverit pedes ejus.ISICH. in Levit.Pellis detrahitur cum divitiis et quibuscunque saecularibus exspoliamur, etc., usque ad Christum imitantes sicut possumus.GREG. lib. I Moral., cap. 40.Pellem hostiae detrahimus, etc., usque ad nihil lubricum in ara suae orationis imponat.
(* Traductions européennes)